- MESOPOTAMIA
- MESOPOTAMIAregio Asiae latissima, Tigrim habens ab Oriente, Euphratem ab Occidente, a Meridie Babyloniam, a Septentrione Caucasum. Sic dicta, quod sit inter 2. fluv. tigrim et Euphratem: Hinc Arab. Al Gezira, i. e. insula. Ab Hebraeis dicitur Aram Naharaim, i. e. Syria fluviorum scil. duorum, nam dictio ipsa est dualis numeri: Strabo l. 11. Ptol. etc. Olim Seleucia dicta, teste Plinio l. 6. c. 26. Nunc dicitur Halapia, teste Olivariô. Cic. l. 2. De Nat. Deor. c. 52. Mesopotamiam fertilem efficit Euphrates, in quam quotannis quasi novos agros invehit. Stephano Adiabene est: recentiores Azamia habent. Urbes clarae olim, Edessa, Nisibis Nicephorium, Seleucia, etc. Ferrar. Baudrando, pars est Assyriae ad Occidentem nunc proprie Diarbeck, tota sub Turcis. Eius urbes nunc sunt Asanchif. primum Orpha, quae Edessa olim Caramit, alias Amida, Merdin, Marde et Herren, alias Carrae. Maxima eius longitudo est 420. mill. pass. a Circio in Eurum, latitudo 270. Eius incolae vocantur Arriano, l. 3. Οἱ ἑκ τῆς μέσης τῶν ποταμῶν. Terras Interramnas Mesopotamiam interpretatur Alexander Imperator apud Lamprid. c. 56.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.